Charter Document - 07920366

Charter Document - 07920366


Charter Number: 07920366
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49r)

Charter:

Henricus Dei gratia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justitiariis vicecomitibus et omnibus ballivis in quorum ballivis abbas Ramesie terras habet aut tenementa salutem Prohibeo vobis ne abbati Ramesie vel hominibus suis contra cartas suas et earundem libertates ullam molestiam vel gravamen inferatis nec indebitas consuetudines a terris vel ab hominibus suis exigatis vel exegi permittatis quia ipsum abbatem terras et homines et omnia que ad ipsum pertinent suscepi in manu et custodia et protectione mea et non ponantur in placitum nisi coram me vel capitali justitia mea Testibus Alano de Furnelles et Willelmo Bend Apud Merlebergam