Charter Document - 07920365

Charter Document - 07920365


Charter Number: 07920365
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1162
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49r)

Charter:

Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justitiariis et vicecomitibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Precipio quod abbas Ramesie teneat omnes terras et tenuras suas quas tenuit tempore Regis Henrici avi mei bene et in pace et juste et libere et quiete sicut unquam melius et liberius et quietius in aliquo tempore tenuit et die qua Rex Henricus avus meus fuit vivus et mortuus et si quid de dominio ecclesie per guerram ablatum est vel datum absque consensu capituli sive in terris sive in quibuslibet aliis rebus volo et firmiter precipio ut illud revocetur et in dominium ecclesie redeat Testibus Thoma cancellario Roberto comite Legecestrie Roberto de Novo Burgo Apud Lincolniam