Charter Document - 07920363
| Charter Number: | 07920363 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1173 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49r) |
Charter:
Henricus Dei gratia Rex Anglie dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justitiariis vicecomitibus et omnibus ministris suis Anglie salutem Precipio vobis quod custodiatis et manu teneatis et protegatis abbatem et monachos de Ramesia et terras et homines et omnes res et possessiones suas sicut meas proprias ita quod nullam eis injuriam inde vel contumeliam faciatis vel fieri permittatis quia ipsi et omnia sua sunt in manu et custodia et protectione mea et prohibeo ne de ullo tenemento suo quod in dominio suo teneant ponantur in placitum nisi coram me et si quis eis super hoc aliquid foris fecerit plenarium eis inde sine dilatione justitiam fieri faciatis Teste R[icardo] episcopo Wintonie Apud Wintoniam
