Charter Document - 07920362
| Charter Number: | 07920362 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49r) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie omnibus vicecomitibus in quorum vice comitatibus abbas de Ramesia habet terram salutem Precipio quod abbas de Ramesia teneat terras et homines suos ita bene et in pace et honorifice et juste sicut melius et honorabilius tenuit tempore Henrici Regis nec injuste homines ejus in placitum ducantur aut occasionibus implicabantur Teste Man[asse] Biseht dapifero Apud Dunst[aple]
