Charter Document - 07920361
| Charter Number: | 07920361 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1162 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f49r) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justitiariis vicecomitibus et omnibus suis fidelibus totius Anglie salutem Sciatis me concessisse Deo et ecclesie sancti Benedicti de Ramesia et abbati et monachis ibidem Deo servientibus manerium de Bradenach cum hida terre de Giddinge et cum omnibus que de Bradenach pertinent sicut Willelmus camerarius de Hoctone coram Rege Henrico avo meo eis illud manerium libere et quiete reddidit et sicut carta Henrici Regis testatur Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesie et abbas et fratres ejusdem loci teneant illud manerium amodo bene et in pace et libere et quiete cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et rebus eidem manerio pertinentibus in soca et saca et tol et theam et infangenethef et cum omnibus libertatibus cum quibus ecclesie manerium illud unquam melius et plenarium et quietius tenuit Testibus Thoma cancellario regis et comite Cornubie et Roberto de Novo Burgo Apud Lincolniam
