Charter Document - 07920359
| Charter Number: | 07920359 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement, Quitclaim |
| Date: | 1155 - 1163 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f48v) |
Charter:
Ne libera posteris mentiendi tribuatur facultas notum sit omnibus veritatem diligentibus quod Radulfus filius Alfwini Child quietam clamavit calumniam Deo et sancto Benedicto de Ramesia et abbati Waltero de terra illa super quam domus Godwini Gilleberti site sunt et pro alia terra quam de feudo sancti Benedicti idem Radulfus tenebat homo ligius abbatis effectus est redditurus pro eadem terra singulis annis duos solidos Godwinus vero Gilebert qui illam terram antea de Radulfo tenebat suscepit eam in capite de abbate tenendam et abbati pro eadem terra homagium fecit daturus pro ea per singulos annos unam libram piperis Concessit autem tunc idem Godwinus Gilebert sicut ante jam paucos annos Jerosolimam profecturus in capitulo Ramesiensi concesserat post decessum suum eandem terram cum omni edificio ecclesie Ramesensi liberam et quietam concessit etiam adhuc amplius pro redemptione et salute anime sue ut si absque liberis de legitima conjuge procreatis mortuus fuerit de terra illa et de omnibus aliis terris quas in Hunteduna habet vel habiturus est ecclesia Ramesensis heres efficiatur Si vero heredem legitimum habens obierit ipsa terra cum omni edificio absque ulla calumnia ecclesie remanebit et medietas omnium terrarum quas in Hunteduna habet et medietas totius pecunie sue cujuslibet modi fuerit cum corpore ejus apud Ramesiam erit Quod si inspirante sibi superna gratia vitam suam mutare voluerit cum omni questu suo apud Ramesiam transmigrabit Hec conventio facta fuit in camera ipsius Godwini Gileberti in presentia domini Walteri abbatis et Danieli[s] monachi Hujus rei testes sunt Paganus vicecomes Gaufridus Chived Reginaldus filius ejus Alanus de Gilles Berenger Monachus Rogerus Moynus Radulfus de Foro Robertus de Parvo Ponte Koleman Burred Ailbri monetarius Yvo Tailebois Walterus de Lyndesei Gocelin interpres
