Charter Document - 07920357

Charter Document - 07920357


Charter Number: 07920357
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f48v)

Charter:

Henricus Dei gratia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie vicecomitibus et omnibus ballivis in quorum ballivis abbas Ramesie terras habet aut tenementa salutem Prohibeo vobis ne abbati Ramesie contra cartas suas ullam molestiam vel gravamen inferatis nec indebitas consuetudines ab eo vel terris suis exigatis nec exigi permittatis quia ipsum abbatem et abbatiam suam et omnia que ad eandem pertinent suscepi in manu mea et custodia et protectione Si quis autem eidem abbati vel rebus suis in aliquo forisfacere presumpserit sine dilatione illud emendari faciatis Testibus Alano de Furnelle et Willelmo de Bend Apud Standedam