Charter Document - 07920354
| Charter Number: | 07920354 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1189 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f48r) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie abbati Sancti Edmundi salutem Precipio tibi quod facias abbatem de Ramesia tenere terram suam de Laushilla ita bene et in pace et juste et quiete et libere sicut carta Regis Henrici avi mei et carta mea testantur quod ipse eam tenere debet et ne patiaris quod prepositi tui vel ballivi ei super hoc ullam injuriam vel contumeliam faciant et nisi feceris vicecomes meus de Suthfolchia faciat vel justitia mea ne amodo inde clamorem audiam pro penuria recti vel justitie Teste Willelmo filio Johannis Apud Notingham
