Charter Document - 07920345
| Charter Number: | 07920345 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f48r) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justitiariis et vicecomitibus et baronibus et fidelibus suis de Hunted[on]schire salutem Sciatis me concessisse Waltero abbati de Ramesia habere et tenere in feudi firma inperpetuum manerium meum de Riptona reddendo inde per annum octo libras de firma sicut rex Henricus avus meus ei concessit et carta sua confirmavit et ideo volo et precipio quod ecclesie de Ramesia et quicunque sit abbas teneat amodo manerium illud bene et in pace et libere et quiete de omnibus rebus per predictam firmam Testibus Reginaldo comite Cornubie et Roberto comite Leircestre et Roberto de Novo Burgo Apud Lincolniam
