Charter Document - 07920344

Charter Document - 07920344


Charter Number: 07920344
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f47v)

Charter:

Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie omnibus baronibus et fidelibus suis Francis et Anglis de Bedefordeschire salutem Sciatis me concessisse et confirmasse ecclesie de Ramesia et abbati et monachis boscum de Craule et terram bosco pertinentem quam Reginaldus abbas dirationavit adversus Symonem de Bello Campo sicut in carta regis Henrici avi mei continetur jure perpetuo tenendam sicut carta regis Henrici testatur Quare volo et precipio quod amodo in pace et honorifice teneant sicut idem abbas coram rege Henrico dirationavit Testibus Thoma cancellario Roberto comite Leircestrie Roberto de Novo Burgo Apud Clivam