Charter Document - 07920342

Charter Document - 07920342


Charter Number: 07920342
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f47v)

Charter:

Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie justitiariis vicecomiti et ministris suis de Hartfordeschire salutem Precipio quod abbas et monachi de Ramesia teneant in pace et libere et quiete terram suam de Bradelach sicut Willelmus de Hoctone illam eis quietam clamavit de se et de heredibus suis coram rege Henrico suo meo et sicut ejusdem regis Henrici avi mei carta testatur et non respondeant inde Roberto Grimbald pro aliqua conventione que inde facta esset tempore guerre Teste cancellario Apud Bramtone