Charter Document - 07920339
| Charter Number: | 07920339 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f47v) |
Charter:
Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie episcopo Linc[olniensi] justitiariis vicecomiti baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Hunteduneschire salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Deo et ecclesie Sancti Benedicti de Ramesia et abbati et monachis suis in perpetuam elemosinam manerium de Waltone cum omnibus appenditiis suis sicut Albreda que fuit uxor Eustachii de Scelleia cujus hoc manerium hereditas fuit eis illud dedit et concessit et sicut Walterus de Bolebech dominus feudi illius cum ipsa Albreda hoc coram Rege Henrico avo meo concessit Quare volo et firmiter precipio quod predicta ecclesia et abbas et monachi illud manerium bene et in pace libere et quiete et honorifice teneant cum omnibus pertinentiis suis in bosco in plano in pratis et pascuis in aqua et extra in mariscis in via et semitis [et] in omnibus rebus cum soca et saca et tol et theam et infangenethef et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus terre illi pertinentibus cum quibus aliquis illud melius et quietius tenuit et sit in protectione mea sicut fuit in protectione Regis Henrici avi mei sicut carta ipsius testatur Testibus Thoma cancellario Roberto comite Legr[ecestrie] Roberto de Novo Burgo Apud Clivam
