Charter Document - 07920338

Charter Document - 07920338


Charter Number: 07920338
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1154 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f47v)

Charter:

Henricus Rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie episcopo Linc[olniensi] et justitiariis et vicecomitibus et baronibus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Hunteduneschire et totius Anglie salutem Sciatis me concessisse et confirmasse Sancto Benedicto de Ramesia et abbati et monachis et Sancto Yvoni unam feriam apud Sanctum Yvonem de Slepe que incipiat die Lune in ebdomada Pasche et duret usque in diem Lune sequentem et toto die illo sicut carta Regis Henrici avi mei testatur et habeat feria illa socam suam et sacam et tol et theam et infangenethef et omnes alias libertates et consuetudines suas sicut aliqua feria melius habet in tota Anglie et volo et precipio quod omnes undecumque ad eam venientes et in ea existentes et inde revertentes habeant meam firmam pacem dando abbati suas rectas consuetudines ne super hoc ab aliquo alicubi injuste disturbentur super decem libras foris facture Testibus Thoma cancellario Reginaldo comite Cornubie Roberto comite Legr[ecestrie] et R[oberto] de Novo Burgo Apud Lincolniam