Charter Document - 07920311

Charter Document - 07920311


Charter Number: 07920311
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1161 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f46r)

Charter:

Ego frater Willelmus Dei gratia abbas Ramesie notum facio tam presentibus quam futuris quod vir nobilis Robertus Foliot centum solidos quos calumniabatur de dono bone memorie Walteri abbatis predecessoris nostri et unde literas capitali habebat clamavit quietos Deo et Sancto Benedicto et ecclesie Ramesie et nobis et omnem omnino calumniam clamavit quietam ex parte sua et heredum suorum inperpetuum et sartam capituli nobis reddidit in plena curia apud Broctonam Quia vero predictus Robertus vir nobilis erat et sapiens ex consilio fratrum et baronum ecclesie retinuimus homagium suum ad servitium ecclesie tali modo concessimus ei in pleno capitulo assensu omnium fratrum unum miliare anguillarum quod habebat in tempore domini Reginaldi abbatis et aliud accrevimus ei ex parte nostra ita videlicet ut duo miliaria anguillarum habeat in feudum et hereditatem ipse et heredes sui de abbate Ramesie inperpetuum