Charter Document - 07920304
| Charter Number: | 07920304 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1134 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f45r) |
Charter:
Noverint universi sancte matris ecclesie filii quod ego Walterus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro Ramesiensi concessimus Widoni tam sibi quam heredibus suis unam hidam terre apud Burewellam sicut ei concesserat predecessor meus abbas Reinaldus in capitulo ejusdem ecclesie videlicet ut tam ipse Wido quam heredes ipsius pro eadem hida cuilibet tenenti villam reddat xx solidos pro omni servitio et decimam tam ejusdem terre quam alterius quam in eadem tenet ecclesie Hujus rei testes fuerunt in presentia Rainoldi Alanus filius Berte Alfgarus de Elcawrthe Godwinus corvesarius Ernaldus camerarius Ricardns et Imecan coci Haraldus bracteator Gaufridus filius Everardi Thomas et Godricus fabri de Burewelle Robertus et Ricardus cementarii Osbernus vitrarius Ednothus de Biri Warinus vinitor Herebertus Marescallus Ernaldus de Begavilla Ricardus et Ingelrammus filii Thurstani Quando vero eandem terram predicto Widoni concessi[mus] hi testes fuerunt Folconinus vicecomes Berengarius Ebroinus Alanus filius Berte Gaufridus de Stowe Godricus Gocelinus Philippus Reinaldus Radulfus de Bertune Algarus de Eleswrtha Rogerus ejusdem ville Robertus de Sanselle Rogerus et Robertus de Upwoda Ricardus et Durandus coci
