Charter Document - 07920303
| Charter Number: | 07920303 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1134 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f45r) |
Charter:
Noverint universi sancte matris ecclesie filii quod ego Walterus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro Ramesiensi concessimus Widoni tam sibi quam heredibus suis unam hidam terre apud Burewelle sicut ei concesserat predecessor meus abbas Reinaldus in capitulo ejusdem ecclesie videlicet ut tam ipse Wido quam heredes ipsius pro eadem hida cuilibet tenenti villam reddat xx solidos pro omni servitio et decimam tam ejusdem terre quam alterius quam in eadem tenet ecclesie Hujus rei testes fuerunt in presentia domini Reinaldi Alanus filius Berte Algarus de Eleswrtha Godwinus conversaris Ernaldus camerarius Ricardus et Ymecan coci Haraldus bracteator
