Charter Document - 07920299
| Charter Number: | 07920299 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1149 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44v) |
Charter:
Anno ab Incarnatione Domini MCXLIX facta est conventio talis inter abbatem Walterum et Gaufridum de Querentone apud Ramesiam in curia abbatis reddidit in manu abbatis totam terram suam de Cranewella pro xxx marcis quas ei debebat scilicet tres carucatas quas ipse Gaufridus liberas in manu sua habuit et tres alias carucatas quas Henricus de Gant illi violenter abstulerat necnon terram suam de Slaford quam Randulfus tenet cum monasterio quodam Totam hanc terram in manu abbatis dedit et concessit ei tenendam et habendam usque ad annos septem pro illis xxx marcis quas ei debebat insuper commendavit ei Radulfum filium suum nutriendum et custodiendum usque ad terminum prenominatum Abbas autem suscepit puerum educandum et terram predictam in manu sua tenendam usque ad septem annos ita quod quicquid de terra quocunque lucrari modo poterit vel plus vel minus pro ipsis xxx marcis habebit finito vero septimo anno totam terram quietam et liberam omni debito reddet ipsi G[aufrido] vel Rod[ulfo] filio suo Gaufridum vel alicui fratrum suorum si ipse obierit terram nudam et vacuam reddet quam nudam accepit Insuper G[aufridus] predictus et uxor ejus et filius affidaverunt abbati quod ipse filius suus uxorem non accipiet absque abbatis licentia vel consilio necnon terram suam de Lincol[nia] quam absque abbatis licentia vendidit abbati et monachis amodo liberam et quietam reddidit ipse et uxor ejus et heredes His testibus Waltero priore Daniele monacho Godrico monacho Osberno monacho Randulfo celerario Olivero monacho Gocelino de Stivecle Gaufrido nepote abbate magistro Ricardo Michael nepote abbatis Widone de Burewelle Philippo de Riptone Warin de Upwode
