Charter Document - 07920298
| Charter Number: | 07920298 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44v) |
Charter:
Omnibus decorem domus Dei diligentibus notum esse volumus Reinaldum abbatem Ramesiensem apud Udewuwelle in presentia Roberti filii Walteri eo tempore vicecomitis et Alani sub vicecomitis Nortfolc et Suthfolc et in presentia multorum aliorum Francorum et Anglorum dirationatum fuisse testimonio virorum de novem hundredis ibi congregatorum quod rex Cnutus ita libere et quiete dedit sancto Benedicto de Rammesia Bramcestre cum suis omnibus appendiciis quod nullam penitus consuetudinem nec in terra nec in aqua nec in luto nec in plano inde excepit Fuerunt enim viri predicti de novem hundredis jurare parati se audisse et vidisse prius apud Norwicum postea omnino diffinitum et declaratum apud Chenetheford placitum inter Ailsium abbatem Ramesiensem et Rogerum Bigod tunc temporis illius provincie vicecomitem pro quodam crasso pisce in pertinacia Bramcestre capto unde letus pisce suo dirationato abbas Ailsi ad propria remeavit Item testes predicti jurare fuerunt parati quod sub alio tempore viderunt et audierunt apud Cheford Aldwinum abbatem Ramesiensem eodem modo quemdam crassum piscem apud Bramcestre appulsum dirationatum fuisse contra Radulfum de Belfago qui tunc vicecomes erat in provincia illa et contra Radulfum Passelewe ejusdem provincie justitiarium in tantum remota omni controversia quod dicimus fuit elucidatum quod ipse justitiarius scilicet Radulfus Passelewe et ipse vicecomes Radulfus de Belfago et quicunque aliquid habuerant de crasso pisce predicto vadimonia sua dando Aldwino quem tunc temporis Ramesiensem abbatem diximus promiserunt cum emendatione se reddituros Tempore ergo Reinaldi abbatis Ramesiensis sicut jam prelibavimus et tempore Roberti filii Walteri tunc vicecomitis atque Alani sub vicecomitis idem Reinaldus abbas per supradictos testes legitimos apud Udewelle dirationavit quoddam vini dolium quod fuerat apud Bramcestre wrecatum Hoc autem vinum cum summo favore multorum ibi existentium jam nemine valente nec etiam volente contradicere adquisitum dedit abbas Reinaldus sacerdotibus regionis illius ad cantandum missas in signum memorie quod nemo ulterius valeat dubitare de Bramcestre et de suis appendiciis cum omnibus consuetudinibus quas ipse rex Anglie si esset de propria mensa sua posset ibi habere quin sint sancti Benedicti de Ramesia sine contradictione vel etiam aliqua ambiguitate Huic vero ultima dirationationi quam fecit abbas Reinaldus apud Wodewelle testes fuerunt presentes Robertus filius Walteri tunc vicecomes Alanus filius Odonis Rogerus de Girros Johannes filius Roberti vicecomitis Radulfus filius Godrici Philippus de Warenna Radulfus de Wauci Gaufridus de Favarches Radulfus de Chaines Robertus de Fraxinis Petrus Wrenges Willelmus
