Charter Document - 07920297
| Charter Number: | 07920297 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1102 - 1112 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44r) |
Charter:
Hoc vero donum datum fuit sancto Yvoni in villa de Slepa tempore Bernardi abbatis Primum ipse abbas dedit x acros de dominio ipsius ville plenius vero xxvi acros Sewinus accipit rarius iii virgas de terra in Nidingewrthe et unam virgam in Slepe et unam cassatam et Aliman uxor ipsius Seauuini dedit duos acros et Alwoldus de Stantune dedit pratum super quod pons construitur et quantum est ab ipso ponte usque ad exitum vadi Postea Aldwinus abbas dedit vaccariam supra collem Acle et quicquid terre Leoffwinus monachus exstirpavit et fruticibus mundavit vel etiam quicquid adhuc exstirpari poterit de eadem terra unam vero hidam terre in Hyrst dedit et in Slepe pratum quod dicitur Magnus Holmus et duos acras quos Manna lignarius possederat et homines qui sedent in foro a domo Godrici plumbarii usque ad ecclesiam et in Haliwella dimidiam hidam de terra superflua et piscariam que Flet dicitur et in palude quantum valet per annum duos solidos et in Houctunensi campo unum agrum juxta viam et de frutectis ejusdem campi quantum potest exstirpari
