Charter Document - 07920295

Charter Document - 07920295


Charter Number: 07920295
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44r)

Charter:

Hec est conventio quam Rogerus filius Mouuini fecit cum Reinaldo abbate videlicet abbas ille dedit ei illud vetus feudum apud Hyrst quod Ingelramnus habuit ibi et dimidiam hidam apud Saltre et trium solidorum pretium apud Fordh[am] quod Turkillus avunculus ejusdem Rogeri habet Ipse autem Rogerus dedit abbati e contra xx marcas argenti et evenit homo ejus liges de hoc quod tenet de eo et clamavit abbati viii virgatas terre solutas et quietas apud Hy[r]st de novo feodo et Ingel[ranni] hagam apud Hunted[one] Hujus rei hi testes fuerunt Benedictus monachus Sabernus monachus Yvo monachus Aluricus presbyter de Wardebois Osbernus clericus de Broctone Reinaldus Monachus Herveus Monachus Godricus de Elinctone Willelmus nepos Domini Rorgos Herveus Bucel Alanus filius Haraldi Morin Hec conventio fuit facta apud Byri xvi kal Februarii