Charter Document - 07920293
| Charter Number: | 07920293 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44r) |
Charter:
Hec est conventio inter Robertum Brienni filium et Ebroinum nepotem abbatis Rainaldi abbatis de Ramesia Robertus filius Brienni assensu uxoris sue et fratrum suorum immo et assensu domini sui Simonis de Bello Campo dedit Ebroino nepoti abbatis de Ramesia sine homagio sibi et heredibus suis omnem terram quam idem Robertus habebat infra terras ejusdem Ebroini cum duobus hominibus et filiis eorum et filiabus in ipsa terra manentibus a fossato quod est juxta domum Orvodi Fabri et vadit in directo usque ad majorem aquam divisio omnem illam terram scilicet que jacet infra terras Ebroini a supradicto fossato usque ad divisiones de Kameltune pro una virgata terre defendenda erga regem Et pro ista supradicta terra dedit Ebroinus Roberto sex marcas argenti quando ista conventio facta fuit coram domino suo Simone de quo ipse tenet istam terram Et uno quoque anno dabit Ebroinus Roberto duodecim denarios pro omnibus servitiis et querelis et auxiliis et consuetudinibus que ei vel domino suo pertinent Gelda autem regis communia que per omnem comitatum currunt solvet Ebroinus quantum terre unius pertinuerit virge et auxilium expeditionis solummodo in Anglie Recognovit etiam ipsa die injuste calumniasse terram Ebroini que vocatur Scepesho et quandam moram versus Cameltune et jure esse de feudo Sancti Benedicti et omnino clamavit quietam
