Charter Document - 07920292
| Charter Number: | 07920292 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f44r) |
Charter:
Reinaldus abbas Ramesiensis cum toto monachorum conventu concessit Widoni de Auco terram sancti Benedicti de Ringstede et alias terras quas juste tenebat de antecessoribus suis Concessit etiam ei abbas quicquam habet in dominio apud Stowam quam villam non habebat Wido die qua ipse abbas R[einaldus] abbatiam Ramesie accepit et hoc totum in feudum hereditarium sibi et heredibus suis et ipse Wido et heres ejus post obitum suum reddent ecclesie Ramesensi uno quoque anno viii libras denariorum Anglice monete vel xii marcas argenti pro his supradictis terris et effectus est homo ligius abbatis et ligiam fidelitatem fecit ei et viii libras denariorum plenarius miles cum uno milite secum id est ipse et alter secum et pepigit ei ligiam resethantisiam id est residentiam et dimidiam decimam de Stowe Hoc autem factum est in capitulo coram omni conventu qui tunc aderat et his testibus Alfrico presbytero de Wardebuse Ailwardo presbytero de Slepe Osberno presbytero de Blunt[esham] Odone presbytero Gileberto filio Widonis Berengerio filio Reina[l]d[i] Mo[nachi] Roberto fratre ejus Hugone de Wigrecestre Herveo Monacho Willelmo de Oppef[ord] Rogero Mowin Johanne filio Widonis Rogero fratre Rorgi Ricardo camerario abbatis Anscetillo Radulfo de Sancto Albano Gocelino de Stou Ingelranno forestario Hugone de Stevecleia et duobus filiis ejus Horulfo Sueino de Ofra Osberno de Broctone Reinaldo filio Ednothi Ingaldo de Slepe
