Charter Document - 07920291

Charter Document - 07920291


Charter Number: 07920291
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43v)

Charter:

Omnibus scire volentibus in hac cartula notum facimus quod ego Reinaldus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro concedimus Gileberto Widonis filio tam sibi quam heredibus suis Stowe et quicquid habemus in Bluntesham et unam hidam terre in Hyrst cum ea libertate et cum eo servitio quod predictis pertinet terris Gilebertus vero omnem calumniam clamat quietam nominatim de Ringstede et de tribus virgatis terre in Eleswrtho et de soca in Huntedone et de omni alia re Cujus rei testes sunt Herveus Monachus Ebroinus nepos abbatis Ascelinus cognatus ipsius Berengarius Monachus Alanus filius Haraldi Henricus de Wichentune Thomas et Radulfus fratres ejus Ricardus frater Ebroini Gilebertus capellanus Herebertus stabularius Ernaldus de Begaville Durandus cocus Ricardus cocus Ernaldus camerarius Warinus Cepel Willelmus Ruffus Radulfus Gulafre Rogerus filius Ulf Marcolf Reinaldus Walterus stabularius Jordain Alexander et Oliverus filii Hervei Monachi