Charter Document - 07920290
| Charter Number: | 07920290 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43v) |
Charter:
Notum esse volumus quod ego Reinaldus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro Ramesensi concessimus Widoni tam sibi quam heredibus suis unam hidam terre apud Burewellam tali pacto quod ipse Wido teneat Burewellam quamdiu abbas Ramesiensisque conventus voluerit ad talem firmam qualem modo habet eam et in ipsa firma per singulos annos pro supradicta hida terre reddat sibi tenenti firmam vel cuilibet tenenti eam firmam viginti solidos Tali etiam pacto facimus nos hanc conventionem cum predicto Widone quod tam ipse Wido quam heres ipsius dabit per singulos annos abbati Ramesiensi vel cui abbas jusserit quinque solidos pro predicte hide decima Hujus rei testes fuerunt in capitulo Ramesiensi Alanus filius Berte Morin Warin Cepel Alfgarus de Eleswrthe Godwinus corvesarius Arnaldus camerarius Ricardus et Imecanus coci Haroldus bracteator Ricardus pistor Gosfridus filius Everardi Thomas et Godricus fab[ri] de Borewelle Robertus et Ricardus cementarii Osbernus vitrarius Ednothus de Byri Warin vinitor Alfstanus de Heithmundegrave Herebertus marescaldus Arnaldus de Begavilla Ricardus et Ingelramnus filii Thurstani Wibernus
