Charter Document - 07920289

Charter Document - 07920289


Charter Number: 07920289
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1120 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43v)

Charter:

In hac presenti cartula scripto notare curavimus quod ego Reinaldus abbas totusque Ramesiensis conventus in capitulo nostro concedimus Herveo Monacho quicquid habemus in Ludintona et quicquid habemus in Giddinge preter eam partem quam habet Henricus archidiaconus Concedimus quoque Herveo Monacho apud Reveleium terram Edwini preter hoc unam virgata terre in Upwode et suum hospicium apud Ramesiam Concedimus etiam predicto Herveo Monacho Saltreiam in feudum ad firmam pro quatuor libris per singulos annos tali pacto quod tam ipse quam heres suus qui eam post eum habebit totam terram sancti Benedicti pro posse suo in omnibus defendat placitis et ubicumque opus fuerit Idem vero Herveus omnem omnino calumniam clamat quietam in omnibus rebus ecclesie Ramesensi pertinentibus excepta Bradenach quam tenet Willelmus de Hoctone Hujus rei testes sunt Ebroinus nepos abbatis Acelinus cognatus ejus Gilebertus filius Widonis Henricus de Huchentone Thomas et Radulfas fratres ipsius Berengarius Monachus Alanus filius Haroldi Ricardus frater Ebroini Gilebertus capellanus Herebertus stabularius Ernaldus de Begeville Ernoldus camerarius Durandus cocus Ricardus cocus Willelmus Ruffus Radulfus Gulafre Rogerus filius Ulf Marcolf Rainaldus Warinus Cepel Walterus stabularius Jordan Alexander et Oliverus filii ipsius Hervei Monachi