Charter Document - 07920288
| Charter Number: | 07920288 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43v) |
Charter:
Reinaldus abbas Ramesiensis sancte ecclesie filiis salutem Sciatis quod ego concessi Reinaldo Monacho et filiis suis in hereditatem terram de Bernewella et alias terras quas juste tenet de abbatia Ramesie quocunque anno pro centum solidis et pro servitio unius militis Hoc autem factum est in capitulo mea et monachorum concessione Hujus rei testes sunt Ebroinus nepos abbatis Willelmus de Hucentona Hugo interpres Robertus filius Warin Ailwardus de Riptone Robertus de Stivecle Alfricus presbyter de Wardeb[ois] Siwardus de Wistowe Hornlf de Upwode Radulfus Mans[ur] Alanus nepos R[adulfi] Radulfus serviens R[adulfi] Siricus Robertus de Cuninctone Robertus filius Alberti Gocelinus filius H[ugonis] interpretis Ricardus frater Ebroini Aschetillus clericus Herebertus Hugo sororius Ebroi[ni] Johannes cementarius Ricardus de Denenutha Rogerus filius Ulf Henricus de Sancto Albano Fulco Aschetillus dispensator Turoldus filius Haroldi et Edmundus frater ejus
