Charter Document - 07920287

Charter Document - 07920287


Charter Number: 07920287
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43v)

Charter:

Notum sit sancte matris ecclesie filiis quod ego Reinaldus abbas nosterque Ramesiensis conventus omnes unanimiter concedimus in capitulo nostro Ramesiensi Wichentonam hereditario jure Henrico filio Willelmi de Wichentona cum eadem libertate et eodem servicio quo eam tenuit predictus Willelmus pater predicti Henrici Idem vero Henricus omnem calumniam nostre Ramesiensi ecclesie clamat quietam cujus rei testes sunt Herveus Monachus Ebroinus nepos abbatis Acelinus cognatus ipsius Gilebertus filius Widonis Berengerius Monachus Alanus filius Haroldi Ricardus frater Ebroini Gilebertus capellanus Herebertus stabularius Ernaldus de Begavile Durandus cocus Ernoldus camerarius Warinus Cepel Willelmus Rufus Radulfus Gulafre Rogerus filius Ulf Marcolf Reinaldus Thomas et Radulfus fratres predicti Henrici Walterus stabularius Jordan et Oliverus filii Hervei Monachi