Charter Document - 07920283
| Charter Number: | 07920283 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43r) |
Charter:
Hec est conventio quam Hugo Ailfwoldi filius de Stantuna fecit cum domino abbate Reinaldo et tota fratrum congregatione Ramesiensi Ipse quidem Hugo persepe supradictum abbatem per Sabernum Monachum quesivit et per Reinaldum Monachum ot Herveum Monachum aliosque permultos valde cupiens ut ipse abbas ei in Slepe terram unius tuguriarii et locum unius domus in foro daret duosque agros prati in eadem villa sibi et heredi ejus Hoc vero sibi tandem ab abbate concesso preter regis expeditionem ipse Hugo ut esset semper soluta et quieta ab omni servitio dedit Deo et sancto Benedicto sanctoque Yvoni atque abbati omnibusque fratribus totum feudum suum quod habebat in Haleri solutum et quietum ab omni herede inperpetuum Hoc autem finitum fuit coram abbate supradicto et omnibus fratribus in capitulo ita ut ipse et uxor ejus darent hoc supradictum feudum abbati cum virga una et abbas eis statim dedit xxxvi solidos et parvulo infantulo eorum quem mater in ulnis inibi tenebat dedit in manu xii denarios Coram his testibus Alfrico presbytero Ebroino dapifero abbatis
