Charter Document - 07920280

Charter Document - 07920280


Charter Number: 07920280
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f43r)

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus clericis et laicis tenentibus de territorio Ramesiensis abbatie quod Reinaldus abbas concessit ecclesiam de Wella et ea que ad eam pertinent Folcardo filio Godrici filii Ringulfi ad serviendum Deo quamdiu vixerit et ipse Folcardus effectus est homo ligius abbatis et sancti Benedicti et debet esse residens super terram ejusdem ecclesie Pater autem ejus et mater quum de hoc seculo migraverint corpora eorum debent ferri ad Ramesiensem ecclesiam cum ea parte pecunie que tunc temporis pertinebit et ibi sepeliri Hoc autem factum est in capitulo Ramesiensi et his testibus de parte scilicet abbatis Herveo Ebroino Waleranno Morino ex parte Folcardi Osberno presbytero Godlambo Godrico Kebbe Godrico filio Colemanni Geroldo