Charter Document - 07920273
| Charter Number: | 07920273 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f42r) |
Charter:
Hec est conventio quam Rogerus filius Mowini fecit cum Reinaldo abbate videlicet abbas ille dedit ei illud vetus feudum apud Hyrst quod Ingel[ran]nus habuit ibi et dimidiam hidam apud Saltre et trium solidorum pretium apud Fordham quod Turkillus avunculus ejusdem Rogeri habet Ipse autem Rogerus dedit abbati e contra viginti marcas argenti et evenit homo ejus liges de hoc quod tenet de eo et clamavit abbati octo virgatas terre solutas et quietas apud Hyrst de novo feudo et Ingel[ranni] hagam apud Huntedone Hujus rei hi testes fuerunt Benedictus monachus Yvo monachus Alfwricus presbyter de Wardebi
