Charter Document - 07920272
| Charter Number: | 07920272 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f42r) |
Charter:
Notum esse volumus quod ego Reinaldus abbas nosterque Ramesiensis conventus in capitulo nostro concedimus Willelmo filio Gosfridi in feudum ad firmam pro quadraginta solidis per singulos annos terram quam Gosfridus pater ejus juste tenuit ab abbatia Ramesensi preter pasturam de marisco pertinentem ubicumque ad illam terram pasturam enim totam de marisco clamat Willelmus iste Gosfridi filius ab omni calumnia quietam Cujus rei testes sunt Herveus Monachus Warinus Cepel Henricus de Wichentone Durandus cocus
