Charter Document - 07920270

Charter Document - 07920270


Charter Number: 07920270
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f42r)

Charter:

Hec conventio facta est in capitulo Ramesiensi in presentia Reinaldi abbatis monachorumque ejus in capitulo existentium quod Brithmarus Londoniensis habeat in hereditatem sibi et filiis suis totam terram sancti Benedicti ex utraque parte proprie domus abbatis Ramesiensis apud Londonias Idem vero Brithmarus per singulos annos ad solemnitatem Pentecostes reddet inde apud Ramesiam sex decem solidos et tres denarios et priori Sancte Trinitatis de Cristes Chirche quinque solidos ad festivitatem Sancti Michaelis Cujus rei testes sunt Wlfwardus filius Brithmari Thomas filius Brithmari Wlfredus Robertus Morinus Herbertus de Broctone