Charter Document - 07920269

Charter Document - 07920269


Charter Number: 07920269
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f42r)

Charter:

Reinaldus abbas Ramesie concessit Radulfo nepoti Gocelini de Ely terram de Brunham et de Depedene in firmum feudum pro quadraginta solidis singulis annis reddendis sicut Helewisa uxor sua eam tenuit et tali conditione quod si Willelmus frater uxoris Radulfi hanc terram erga abbatem recuperare poterit Radulfus eam de eo tenebit et domino abbati servitium faciet si vero nequiverit in capite eam de abbate tenebit et sic videlicet quod Gocelinus de Ely quandam piscationem in Welles abbati reddidit quam hucusque injuria tenuit et de hoc Radulfus hoc feudum in plegium posuit quatinus hanc piscationem erga omnes homines acquietabunt Si vero non fecerit hoc feudum in manus abbatis revertetur Hujus rei hi testes sunt Henricus prior de Ely Azo monachus ejusdem loci Herveus Monachus Brien frater Radulfi Brienus Turstanus Warinus Cepel Durandus cocus