Charter Document - 07920268
| Charter Number: | 07920268 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41v) |
Charter:
Notum sit universis sancte ecclesie filiis quod Wlfnothus de Walebroc de Londoniis vendidit Reinaldo abbati Ramesie quandam suam terram quam habebat super Walebroc unde et ipse Wlfnothus de Walebroc vocatus fuit et quandam domum de lapide et quoddam cellarium quod super terram illam fecerat cum ostiis ferreis et fenestris superius et inferius necnon et domos de ligno quas sua propria pecunia fecerat super quandam alteram terram quam in feudo et hereditate de ecclesia et abbate Ramesie tenebat que collateraliter nulla alia interposita prope ad propriam illam terram que sua fuit dominia jacet Illam videlicet terram suam et edificium quod desuper erat et domos et feudum et hereditatem alterius terre quam tenebat de abbate sicut superius dictum est vendidit predictus Wlfnothus abbati Ramesie et saisivit eum per quendam baculum et clamavit solam et quietam et absque omni calumnia et ipse et Mahald filia sua et filia uxoris quam prius habuit et Mahald uxor sua quam posteram habuit et Henricus filius illius secunde videlicet mulieris et Cristina filia ejusdem coram omni Hustingo de Londoniis in domo Alfwini filii Leofstani omnibus diebus amplius inperpetuum in ecclesia Ramesie habendam pro decem libris denariorum quas in presentia totius Hustingi dedit ei De his vero decem libris dedit ipse Wlfnothus quadraginta solidos Matildi filie sue propter suum concessum quia per suam matrem terram illam habuit et abbas ex sua parte dedit ei dimidiam marcam argenti et uxori Wlfnothi et duobus alteris infantibus propter suum concessum dedit quinque solidos Hujus vere venditionis et emptionis testes ex parte Hustangi hi sunt Willelmus de Einesford vicecomes de Londoniis et Johannes sub vicecomes ejus et Gervasius clericus ejus Andreas Bucuinte et Radulfus filius ejus et Radulfus cognatus ejus Gilbertus Proudfot Willelmus Bukerel et multi alii
