Charter Document - 07920267
| Charter Number: | 07920267 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1122 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41v) |
Charter:
Longo tamen tempore post jam defuncto Antino patre suo Baldewinus instinctu avaritie commotus quesivit per breve regis ut resaisiretur Sed quia in breve continebatur ut per rectum resaisiretur obtulit eidem Baldewino predictus abbas rectum judicium sive in propria curia sua sive in curia ipsius Lincolniensis episcopi qui rem prius terminaverat vivente adhuc Antino patre Baldewini et etiam idem episcopus predicto mandavit Baldewino sicut suo parochiano ut iterum ante se venirent apud Bedefordam ipse Baldewinus et Reinaldus quem diximus abbas Ramesensis et recordato priori pacto quod ipse idem episcopus fecerat adhuc vivente Antino patre Baldewini iterum pacificarentur abbas Reinaldus atque Baldewinus Videns ergo Baldewinus quod nihil proficeret sive in curia abbatis sive in curia episcopi ut amicitiam abbatis haberet egit sapienter per quendam enim baculum tam ipse quam frater suus Burredus iterum reddidit predicto abbati apud Huntedone in domo Drogonis quicquid calumniabatur in ecclesia de Schitlingdone Hujus rei testes fuerunt Gilebertus vicecomes Reinaldus Monachus Robertus de Hunt[ingdone] Radulfus de Huntindone Fulcuinus nepos vicecomitis Godricus de Elinctona et alii
