Charter Document - 07920266
| Charter Number: | 07920266 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1115 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41v) |
Charter:
Notum sit filiis sancte matris quod Antinus de Huntedone atque suus filius Baldewinus ecclesiam de Schitlingdone quam injuste calumniabantur in pace et absque omni calumnia sicut eam in qua nullum jus habebant dimiserunt Reinaldo abbati Ramesensi atque suis monachis apud villam que Sale vocatur Cujus rei testis et auctor fuit Robertus Lincolniensis episcopus ipse enim causam istam canonice tractavit atque diffinivit Et ut nullam penitus murmurationis occasionem haberent predictus Antinus et Baldewinus suus filius dedit eis quem supradiximus Reinaldus abbas Ramesiensis per manum Reinaldi cognomine Monachi decem marcas argenti consilio supranominati Lincolniensis episcopi Testes fuerunt idem Robertus episcopus Lincolniensis Henricus archidiaconus Robertus presbyter de Hunt[ingdone] Robertus filius Gileberti de Gant et alii
