Charter Document - 07920265
| Charter Number: | 07920265 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41v) |
Charter:
Quia que non scribuntur citius a veritate et a memoria labuntur testamentum mutue vicissitudinis inter Reinaldum abbatem Ramesiensem et Hugonem de Haliwelle scripto firmare curavimus Hugone igitur sepissime tam per se quam per legatos suos suppliciter postulante et sue necessitatis causas ostendente dedit predictus abbas predicto Hugoni pro tota terra quam tunc temporis a sancto Benedicto idem Hugo tenebat unam cotsethelandam cum libero servitio in villa quod dicitur Slepe et unum maignagium in foro ejusdem ville Ista autem conventio facta est in capitulo Ramesiensi in presentia Reinaldi abbatis et monachorum ejusdem loci In quo capitulo dedit predictus abbas in manu predicti Hugonis lx sterlingorum solidos de caritate sui monasterii pro concessione hujus conventionis Fuerunt autem in eodem capitulo presentes et idem concedentes uxor Hugonis Basilia nomine et unicus eorum infantulus Ricardus nomine Dedit etiam predictus abbas predicto Hugoni unum fustamum et Basilie conjugi sue alterum et predicto infantulo xii denarios Cujus rei testes videntes et audientes fuerunt Gilebertus capellanus noster Gilebertus presbyter de Sancto Yvone Alfricus presbyter de Wardeb[oys] Wibertus clericus Reinaldus Monachus Herveus Monachus et multi alii
