Charter Document - 07920264

Charter Document - 07920264


Charter Number: 07920264
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1121 - 1122
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41v)

Charter:

Quia que scribuntur diutius memoria retinentur scripto notare curavimus fidelitatem et postea donationem quam fecit Wulfgetus ecclesie Ramesiensi In presentia vero domini Reinaldi abbatis totiusque conventus Ramesiensis in suo capitulo sedentis juravit Wlgetus se fidelem fore Ramesiensi ecclesie in omnibus pro posse suo propter nostram terram de Maringes quam ei predictus abbas cum suo conventu concessit habere pro dimidia marca argenti per unumquemque annum dum iste viveret Wlgetus cui etiam si quid peccaverit contra Ramesiensem ecclesiam caute veniam petenti condonavit abbas peccatum quantum ad eum pertinuit damnum tamen si quod commiserat quod revera magnum fecerat illud non remisit Facto vero hoc jurejurando statim in eodem capitulo sponte sua predictus Wlfgetus post obitum suum pro salute sue anime dedit ecclesie Ramesie de sua propria terra decem acras Quam donationem ut super novum altare in novo monasterio facere sibi liceret [nondum enim monachi novum opus intraverant] suppliciter postulans impetravit et post capitulum venerunt simul monachi predictusque Wlfgetus in novum monasterium ubi de more finita post capitulum pro defunctis oratione per quendam [quem adhuc habemus] baculum predictus fecit Wlfgetus de terra quam diximus donationem super altare matutinale quod erat dedicatum in Sancte Trinitatis veneratione Cujus rei testes fuerunt presentes Gilbertus capellanus Robertus de Sancto Albano cementarius Johannes cementarius Ricardus cocus Leofwinus et Horulfus servientes in monasterio Radulphus Merietus Godwinus carpentarii