Charter Document - 07920261
| Charter Number: | 07920261 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41r) |
Charter:
Notum sit sancte matris ecclesie filiis quod ego Reinaldus abbas nosterque Ramesiensis conventus omnes unanimiter concedimus in capitulo nostro Ramesensi Wichentonam hereditario jure Henrico filio Willelmi de Wichentona cum eadem libertate et eodem servitio quo eam tenuit predictus Willelmus pater predicti Henrici Idem vero Henricus omnem calumniam Ramesiensi ecclesie clamat quietam cujus rei testes sunt Herveus Monachus Ebroinus nepos abbatis Acelinus cognatus ipsius et alii
