Charter Document - 07920260

Charter Document - 07920260


Charter Number: 07920260
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41r)

Charter:

Quia que scribuntur firmius veriusque memoria retinentur scripto que facta est conventio inter Reinaldum abbatem Ramesiensem et Ricardum de Lucelles notare volumus Predicto enim abbati predictus Ricardus apud Schitlingdone fecit homagium propter quandam aquam que surgit apud Pekesdene in terra sancti Benedicti Ramesiensis quam sine abbatis Ramesiensis licentia Ricardus cuidam suo molendino valde necessariam habere poterat nullo modo statimque in primo anno dedit ei viginti solidos de gersume daturusque ecclesie Ramesensi per singulos annos tam ipse quam sui heredes qui similiter propter aquam predictam futuri sunt homines abbatie Ramesiensis quinque sextarios frumenti ad mensuram de Bedeford Reddentur autem hujus frumenti apud Schitlingdune in aula sancti Benedicti in uno quoque anno tres sextarii ad festivitatem sancti Michaelis duo vero qui remanent ad festivitatem sancte Marie de Purificatione Quod si Ricardus vel heres Ricardi hanc conventionem quandoque sequi noluerint aquam de qua agimus ut rem suam absque calumnia propriam abbas qui tunc temporis apud Ramesiam extiterit sibi retinebit vel etiam si abbati placuerit molendinum de quo est sermo tam diu in manu sua tenebit donec sibi statutum reddatur frumentum Hoc vero Ricardus promisit quod hanc conventionem concedere faceret domino suo Symoni de Palchro Campo