Charter Document - 07920259
| Charter Number: | 07920259 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1120 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41r) |
Charter:
More solito sicut cetera que omni remota falsitate atque controversia memoriter retineri volumus hoc quoque subscriptum scripto notare curavimus In presentia enim domini Rainaldi tunc temporis abbatis omniumque ejusdem loci monachorum reddidit Osbernus de Brocthone in capitulo Ramesiensi super textum quatuor Evangeliorum sancto Benedicto de Ramesia quicquid idem Osbernus possederat in villa que Broctone dicitur sive in terra sive in ecclesia qui etiam juravit super quatuor Evangelia in eodem capitulo ea de causa ibi allata quod nihil omnino in tota vita sua calumniaretur de terra sive de ecclesia de Broctone quam ipse ibi reddiderat Juravit etiam quod filiis suis hoc idem faceret concedere et quod nec damnum nec dedecus ullum vel per se vel per quemlibet alium machinaretur ecclesie Ramesensi vel alicui ad eam pertinenti Quod si predicte ecclesie damnum audiret vel disturbaret si posset vel abbati vel priori Ramesensi illud notum faceret Reddidit etiam idem Osbernus de manu sua propria in manu Henrici archidiaconi qui in eodem capitulo presens erat curam animarum ad ecclesiam de Broctone pertinentium Abbas vero supra memoratus pro redditione ista et pro juramento sicut supradiximus determinato dedit predicto Osberno in eodem capitulo per manus Rainaldi monachi atque Radulfi de Foro Huntedunensi quinque marcas argenti Huic quoque Osberno dedit abbas Reinaldus licentiam portandi quo vellet extra terram sancti Benedicti domos suas et annonam suam jam collectam tam de lucro quam de decima quam idem Osbernus apud Broctonam clamabat Cujus rei testes fuerunt presentes in capitulo Ramesensi Henricus archidiaconus Alfricus presbiter de Ward[bois] Robertus presbyter de Huntendun Gilebertus capellanus et alii
