Charter Document - 07920258

Charter Document - 07920258


Charter Number: 07920258
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f41r)

Charter:

Notum esse volumus veritatis amatoribus quod Gilebertus Ingulfi filius de Slepa venit in capitulo Ramesiensi ibique in presentia Reinaldi tunc temporis abbatis Ramesiensis monachorumque ejusdem loci ultro concessit sancto Benedicto et suis monachis in perpetuum quicquid terre vel servitii terre ipse habebat in Oura Et quamvis Gilebertus iste ultroneus hoc faceret quia nihil utilitatis de terra illa se unquam habuisse coram omnibus qui aderant dicebat tamen predictus abbas xx nummorum solidos ei donavit Fuit quoque ad petitionem ejus Gilberti in eodem capitulo definitum et a memorato abbate suisque monachis concessum ut pro tanto terre quantum in Oura ante diem illum habuerat nullum servitium vel regi vel abbati Ramesensi postea esset facturus Fuerunt autem presentes subscripti testes Alfricus presbiter de Wardeb[ois] Ailwardus de Riptone Rogerus Mowine et alii