Charter Document - 07920254

Charter Document - 07920254


Charter Number: 07920254
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1114 - 1130
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f40v)

Charter:

Reinaldus abbas et omnes fratres de Ramesia universis sancte ecclesie filiis salutem Sciatis me concessisse cum fratrum consensu huic Rogero filio Rumboldi et heredi ejus partem de terra illa que data fuit ecclesie nostre cum Mauricio monacho et ipse reddet inde uno quoque anno quinque solidos in die sancti Johannis Baptiste in estate Et quia ipse requisivit fraternitatem nostram et nos ei concessimus promisit se daturum uno quoque anno xii denarios ad festum sancti Michaelis ad ecclesiam nostram