Charter Document - 07920249
| Charter Number: | 07920249 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f40r) |
Charter:
Reinaldus abbas et totus fratrum conventus de Ramesie cunctis fratribus qui sunt apud Ferefeld in gilda salutem in Christo Volumus ut sciatis vobis nostram fraternitatem concessimus et communionem beneficii quod pro nobismet ipsis quotidie agimus per Serlo qui vester fuit legatus ad nos ut sitis participes in hoc et in futuro seculo Nobis autem dixit ex parte vestra quod vultis dare ex illa gilda uno quoque anno xii denarios vel amplius Deo et sancto Benedicto sanctoque Yvoni et hoc persolvere ad festum sancti Benedicti
