Charter Document - 07920247
| Charter Number: | 07920247 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f40r) |
Charter:
Hic titulus perhibet testimonium quod Siwardus clericus de Wistowe dedit Deo et sancto Benedicto terram suam et ecclesias suas et viii decimales agros quos de aula abbatis accepit ad illam conventionem ut teneat de nobis easdem res dum vivit et reddat uno quoque anno pro remedio anime sue xx solidos ut pretium eorum ad altare sancti Benedicti et abbas clamat illum quietum de omni gelda que pertinet ad abbatiam et quandocunque vitam voluerit mutare suam vel ad monachicum habitum vel ad heremiticam vitam habeat supradictum altare sancti Benedicti Et si in peregrinationem perrexerit et redierit habeat sicut nunc habet Quod si obierit in itinere solutas et quietas ab omnibus heredum calumniatoribus habeat suprascriptum altare Hec conventio facta est coram altari sancti Benedicti et in capitulo postea coram Rainaldo abbate et omnibus fratribus et coram his laicis Reinaldo Monacho Radulfo de Felt Herveo Monacho Guidone dapifero
