Charter Document - 07920246
| Charter Number: | 07920246 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chronicon Abbatiae Ramesiensis |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1114 - 1130 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f40r) |
Charter:
Reinaldus abbas Ramesiensis omnibus fidelibus clericis et laicis qui tenent de territorio sancti Benedicti Ramesiensis cenobii salutem et orationem in Christo Sciatis quod concessi huic Baldewino et Leofvive que fuit uxor Canuti terram quam ipse Canutus recte tenuit apud Bramcestre ita plenaria et ad idem servitium sicut Canutus tenuit eadem die qua fuit vivus et mortuus eo videlicet tenore ut ipsi filiam Canuti tradant marito dando cum ea terram aut pecuniam ita honeste et utiliter ne ego inde peccatum incurram aut clamorem audiam Hoc autem confirmatum est in capitulo concessu totius conventus Testis Alfricus presbiter
