Charter Document - 07920245

Charter Document - 07920245


Charter Number: 07920245
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1091 - 1112
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f40r)

Charter:

Hec est conventio quam Pleines de Slepa cum duobus filiis Willelmo et Ricardo cum Aldwino abbate de Ram[esis] totiusque capituli conventu fecit de feudo suo id est terra unius hide et terra xxviii agrorum quos ipse ante hanc in suo possederat dominio Hic autem ex his decem cum prefata hida jure hereditario possidebit agros reliquos vero Deo et sancto obtulit Yvoni Quapropter ipse et ejus conjunx Beatrix cum filiis et filiabus suis in nostra recepti sunt fraternitate Post decessum vero ejus filius quem sibi elegerit heredem hanc prefatam terram cum omni debita sibi absque omni relevatione possidebit subjectam Hujus igitur conventionis hi descripti sunt testes Reinaldus Monachus Hervens Monachus Rogerus de Castel Hugo interpres et filius ejus Odo et Gumer frater ejus Hornlf et Rogerus filius ejus Ailfwardus de Riptuna