Charter Document - 07920176

Charter Document - 07920176


Charter Number: 07920176
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f36r)

Charter:

Willelmus Rex Anglorum Lanfranco archiepiscopo et omnibus vicecomitibus et ministris suis totius Anglie salutem Sciatis me concessisse sancto Benedicto et Ailsi abbati de Ramesis sacam et socam tol et theam et latrocinium et jacturam maris apud Ringstede et Bramcestre et omnes consuetudines quas Rex habere potest et precipio ut ubicumque sanctus Benedictus habet terram infra civitatem et extra habeat omnes consuetudines suas ita bene et libere ut ego ipse habeo quia volo ut predictus abbas habeat suam abbatiam ita pleniter sicut Edwardus Rex dedit Alfwino abbati cum omnibus rebus qua pertinent ad abbatiam Et si aliquis de abbatia abstulerit ullam terram postquam primitus fui coronatus precipio ut reddatur si per Capitulum dirationare non potuerit Testibus Odone Baiocensi episcopo et W[illelmus] de War[ren] et Eudone dapifero et Yvone Taileb[ois]