Charter Document - 07920174

Charter Document - 07920174


Charter Number: 07920174
Cartulary Title: Chronicon Abbatiae Ramesiensis
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1077
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f35v)

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti ego Willelmus Dei gratia Rex Anglorum et Dux Normannorum atque Princeps Cenomannorum omnibus post me futuris regibus archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus optimatibus cunctisque fidelibus qui sub ditione mea sunt clericis et laicis salutem eterne felicitatis et pacis Sciatis communiter me pro salute anime mee et parentum meorum et pro statu regni mei ut Deus per suam gratiam stabiliat et confirmet mihi regnum et filiis meis et heredibus eorum ad laudem et gloriam Omnipotentis Dei et ad honorem beatissime ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi matris perpetue Virginis Marie sanctique Benedicti et omnium sanctorum virginum accepisse in manu mea et defensione totum honorem ecclesie de Rameseie Et ideo videte sicut amorem meum diligitis ne faciatis nec fieri consentiatis injuriam nec torturam in omnibus possessionibus suis nec ut aliquis socam vel sacam aut leges vel consuetudines aut ulla omnino que illius juris sunt tollat vel minuat Privilegia igitur antiquorum regum omnesque donationes terrarum vel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi temporibus antecessorum meorum regum a quibuscunque ante me donate sunt dando et corroborando confirmo atque concedo quas hic videlicet terras caraxari mandavimus quatinus hac presenti nostre constitutionis hujusque decreti pagina nostraque auctoritate regia perenniter eidem ecclesie sint concesse cum omnimoda libertate Inprimis itaque insulam in qua a fidelibus veneratur ecclesie prefata cum omnibus ad se pertinentibus Upwode cum Raflea berewico suo et cum omnibus ad se pertinentibus Hillingeie cum omnibus ad se pertinentibus Walsokne cum omnibus ad se pertinentibus Et in Welles xx homines piscatores singulis annis lx miliaria anguillarum ibidem reddentes Bramcestre cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni maris ejectu quod nos wrec nominamus Stivecleia cum omnibus ad se pertinentibus Kingestune cum omnibus ad se pertinentibus Wardebuse cum omnibus ad se pertinentibus Slepe cum omnibus ad se pertinentibus et cum Raflea Chateriz cum omnibus ad se pertinentibus et unam mansionem de Elleswrthe scilicet orientalem cum omnibus ad se pertinentibus Hoctune cum omnibus ad se pertinentibus Wittune cum omnibus ad se pertinentibus Elingtune cum omnibus ad se pertinentibus Bitherne cum omnibus ad se pertinentibus Brinintune cum omnibus ad se pertinentibus Huwichentune cum omnibus ad se pertinentibus Isham cum omnibus [ad se pertinentibus] Westune cum omnibus ad se pertinentibus Greflea cum omnibus ad se pertinentibus Dilingtune cum omnibus ad se pertinentibus Stoctune cum omnibus ad se pertinentibus Gillinge cum omnibus ad se pertinentibus Riptune cum omnibus ad se pertinentibus Hec enim supradicta omnia rura tempore regis Edgari ibidem sunt data et ab eodem rege cartis testibusque legitimis perpetuum confirmata Que vero hic subsequuntur conscripta bone memorie cognati mei regis Edwardi temporibus eidem ecclesie sunt concessa et ab eo feliciter in dote perseverabili confirmata scilicet Hemmingforde cum omnibus ad se pertinentibus et Elingtune cum omnibus ad se pertinentibus Beornwelle cum omnibus ad se pertinentibus Hemmingtune cum omnibus ad se pertinentibus et unam mansionem de Eleswrthe id est occidentalem cum omnibus ad se pertinentibus Grettune cum omnibus ad se pertinentibus Ferefeld cum omnibus ad se pertinentibus Schitlingedune cum omnibus ad se pertinentibus Osfirdetune cum omnibus ad se pertinentibus scilicet in Holande Westmilne orientalem cum omnibus ad se pertinentibus Oure cum omnibus ad se pertinentibus Bertune cum omnibus ad se pertinentibus Cnapwelle cum omnibus ad se pertinentibus Clopham cum omnibus ad se pertinentibus Wipsintune cum omnibus ad se pertinentibus Langetune cum omnibus ad se pertinentibus Mertune cum omnibus ad se pertinentibus Waymwrthe cum omnibus ad se pertinentibus Meringe cum omnibus ad se pertinentibus Burewelle cum omnibus ad se pertinentibus Cuerningtune cum omnibus ad se pertinentibus Ringstede cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni maris ejecta quod wrec appellamus Winebodesham cum hundredo et dimidio et cum lxiiii socamannis ad hundredum pertinentibus scilicet infra Bichamdich et cum foro de Dunham ad Winebodesham pertinenti Item tres hidas in Brouctune et tres hidas in Bodekesham cum omnibus ad se pertinentibus Volo etiam et firmiter precipio atque concedo ut abbas et monachi ejusdem ecclesie bene et in pace et quiete et honorifice teneant omnes terras suas et homines aquas aquarumve decursus molendina prata pascua segetes paludes piscationes piscariis silvas venationes et omnia sua libera ab omnia regia consuetudine et ab omni collectione census qui Geld vel Scot Anglice nominatur Insuper itaque eos quietos clamo ab omnibus placitis et querelis et schiris et hundredis et ab omnibus rebus et occasionibus et ab omni castelli seu quocunque opere servili et legibus et consuetudinibus que ad me pertinent Similiter vero ut nullis unquam graventur oneribus expeditionum nec pontium restructione vel furis apprehensione sed ab omni exactione et angaria regalium et episcopalium ministrorum et aliarum qualiumcunque causarum sint perpetim expediti et liberi Huic etiam libertati additamentum concedo Anglice scriptum scilicet mundbriche feardwite blodwithe schipheang heangwite gritbriche utleap infangenethef schip fithwite miskenninge fridsokne hamsokne forstal forthpheang withpheang heangwite grithbriche uthleap infangenethef schipbriche seuppwrp sake sokne tol et team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Defendo etiam et pleniter prohibeo ne ullus eis molestus sit in terra sive in aqua neque vicecomes aut aliquis alius in aliquo de omnibus que ecclesie illius sunt se penitus intromittat aut per ullam occasionem nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii cunctaque que idem monasterium a sui principio usque ad presens concessione pontificum liberalitate regum aliorumque principum atque oblatione fidelium obtinuit vel in futurum obtinebit sint omnino libera terre culte et inculte cum exitibus atque reditibus celle ecclesie cimiteria decime redditus servitia debita oblationes luminaria causarum discussiones emendationes aut ecclesiastice vel seculares honorifice sancita et inviolabiliter confirmata auctoritate mee regie confirmationis rata integra illibataque perenniter ibidem permaneant Universa igitur hec que hujus decreti constitutionisque nostre presens continet pagina jam olim a reverende memorie precellentissimorum predecessorum meorum regum Edgari videlicet et Edwardi sanctionis statuto inconvulso more regio confirmata sunt Quisquis autem successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inviolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Si quis vero [quod absit] eam destruere voluerit vel hujus nostri decreti contradictor convulsor et temerator extiterit cum Juda proditore eterno anathemati subjaceat nisi Deo et Ejus beatissime ac piissime matri sanctoque Benedicto digna penitentia satisfecerit Siquidem ut ista omnia legitime signis et testibus veridicis firmiter astipulata inperpetuum consistant inviolata Ego ipse manu mea signum impressi et legitimos testes regni mei scilicet insigniores personas subter annotare jussi Ego Willelmus divina misericordia largiente Rex Anglorum et Dux Normannorum Princepsque Cenomannorum hoc preceptum scribere precepi et scriptum hoc signo Dominice crucis confirmando stabilivi nostreque imaginis sigillo insuper assignare curavi anno regni mei decimo Incarnationis vero Dominice MLXXVII quarto kalendas Januarii Ego Lanfrancus archiepiscopus concedens confirmavi Ego Remigius Linc[olniensis] episcopus Ego Thomas archiepiscopus subscripsi Ego Odo Baiocensis episcopus corroboravi Ego Hugo London[iensis] episcopus concessi Ego Wachel[inus] Winton[iensis] episcopus constabilivi Ego Vitalis abbas collaudavi Ego Scotlandus abbas Ego Baldewinus abbas Ego Simeon abbas Ego Ailsinus abbas hoc munificentie donum a rege petii et gratanter accepi Ego Serlo abbas Ego Mauricius cancellarius relegi et sigillavi Ego Rogerius comes Alanus comes Robertus do Oleio Ego Robertus comes Hugo de Muntford Haimo dapifer Ego Albericus comes Henricus de Ferariis Ego Hugo comes Walterus Giffard Ego Wlstanus Wigornensis ecclesie episcopus libenter annui et cum supranominatis coepiscopis infractores hujus privilegii anathematizavi