Charter Document - 07910070

Charter Document - 07910070


Charter Number: 07910070
Cartulary Title: The History and Antiquities of the City and Cathedral Church of Hereford
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1241 - 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Henrici Clerici de Pyonia Canonicorum dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Decano et Capitulo Ecclesie Herefordensis ad operam unius Vicarii qui divina celebrabit pro anima Magistri Willelmi de Haya et animabus omnium fidelium defunctorum in eadem in perpetuum duodecim acras et dimidium et sex buttas terre mee arabilis cum suis pertinenciis in territorio Pyonie Canonicorum cum una porcione prati quarum una acra de tribus sellionibus jacet inter terram Hugonis de Vortyya et terram Galfridi le Newe una vero acra extendit se ultra Middilbroc et jacet inter terram Johannis le Crumpe et terram Agnetis Lechenard et una acra jacet inter terram Stephani junioris et terram Willelmi Syrich et extendit a la Brodewatere una quoque acra jacet in la Reye que vocatur acra ate Wychibedde una vero acra et dimidium jacent in Wetenecsfelde juxta terram Galfridi le Newe et extendunt se in longitudine versus le Mulpunde tres vero acre jacent in la Reye inter forlongum quod fuit quondam Roberti Folyot et terram Galfridi le Newe et extendunt a terra Willelmi Cadi usque ad terram que fuit Stephani le Newe una vero acra jacet in campo juxta le Brodewatere inter terram Walteri filii Adith et terram Stephani de la Forde ex altera due vero acre de septem seylionibus jacent in Widefeld inter terram Stephani Prime et terram Ricardi de la Hoper quorum unum caput extendit super terram Stephani Bifebroco et aliud super terram Johannis Daukin una acre vero jacet in la Neye inter terram Hugonis de la Forceye et terram Rogeri Coci cujus unum caput extendit super terram Stephani Coci et aliud super terram Radulphi le Seiaunt porcio vero prati jacet juxta pratum quod fuit quondam Henrici Patris mei juxta le Brodewatere Habendas et tenendas totas predictas terras cum porcione prati cum suis pertinenciis omnibus predictis Decano et Capitulo et eorum assignatis sicut predictam est integre et quiete bene et in pace in omnibus locis et ita libere sicut aliqua terra liberius in puram et perpetuam elemosinam dari vel concedi potest absque seculari servicio et demanda Ego vero dictus Walterus et heredes mei omnes predictas terras cum porcione prati cum suis pertinenciis et libertatibus omnibus prenominatis predictis Decano et Capitulo et eorum assignatis sicut predictum est contra omnes homines et feminas tam Judeos quam Cristianos in perpetuum warantizabimus et de omnibus serviciis reditibus tallagiis regalibus releviis wardis herietis sectis curiarum et de omnibus aliis sectis exactionibus et de mandis versus quoscunque acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium presenti scripto Sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Hugone tunc Vicario Pyonie Willelmo Buter Ada de Lauton Hugone de Lauton Willelmo de Wythinton Hugone Godmon Henrico Juvene Ricardo Buter Stephano Coco et aliis